- AMERICA
- AMERICAquae ob immensam suam longitudinem (Circulum enim utrumque, Arcticum et Antatcticum pertinigt, et transit) Novus orbis hodie vocatur, vereribus incognita mansit usque ad A. C. 1492. quô primum a Christophoto Columbo Genuensi, et Americo Vesputio Florentino, a quo ei nomen, A. C. 1497. detecta est, quod humanae admirationis modum exedere videtur. Consideratâ namque eum antiquorum, in describendo orbe terrarum diligentiâ, et amplissimorum Imperiorum ad perquitendas regiones commoditate, oppoktunitateque, tum humani geheris dirâ atque insatiabili aure atque argento inhiante cupidine nihil non tentante, quibus hae regiones incredibili copiâ abundant, tam diu potuisse orbi nostro latere, homines docti non seniel mirati sunt. Nic. Lloydius. Contrarium trmen suadere videtur, Plato Tim. tom. 3. p. 24. edition. H. Stephani. Cui Crator, Origenes, Porphyrius, Proclus Marsil. Ficinus suffragantur. Nec dissentit Tertull. de Pall. c. 2. et Apolog. c. 40. ut Turncbus et Pamelius ostendunt. Adde quod Diodor Sic l. 5. scribit de Phoenicibus quibusdam, in Insulam fertilissimam Africae oppositam coniectis. Qui insuper docet, Ponos omnem lapidem movisse, ut Europaeis haec regio manerer ignota. Sic Auctor L. de Mundo ait, ultra magnam illam Insulam, quae Europam, Asiam, Africamque continet, adhuc alias esse. Vide Plin. l. 2. c. 92. Arnob. l. 1. contra Gent. Becan. l. 3. de Antverp. Turneb. 1. 20. Advers. c. 11. Pamelium in Tertull. de pall. c. 2. n. 25. et c. 40. n. 528. Apologet. Voss. de Scient. Mathem. c. 42. §. 10. Tota autem haec pars hodie cirenmnavigata est. A Septentrione in Meridiem descendit sub forma duarum peninsularum, quae tenui Isthmô 17. leuc. discernuntur. Ortel. Franciscus. Lopez Gomara, et Hieron. Girava Tarraconensis eius provincias et partes una eum variarum gentium in eis habitantium moribus descripserunt. Exstant etiam in Hispanica, ac Italica et Anglica lingua non pauci alii scriptores, qui huius orbis sirum, solum fertilitatem, et statum exacte depingunt. Acosta, l. 1. c. 1. Herrera l. 1. Cluver. l. 6. Moquet, Oviede, Vincent. le Blanc. Maffeus. etc. Regio patet in longitudinem 750. milliar. Germanica, in latitudinem vero 525. Baudrando, America persaepe Novus Orbis, dicitus, sed im proprie, Indiae Occidentales, les Indes Occidentales Gallis, West-Indien Belgis: Non tantum ab Hispanis, qui illam denominationem primi usurpârunt, sed etiam a Belgis, Anglis, et aliquando a Francis, quod eodem fere rempore derecta sit ad Occidentem, quô ad Orientem India reperta est. Clauditur ab Occidente mari Austrinô seu Pacificô, ab Oriente mari Boreali et Aethiopicô, et Meridiem versus fretô Magellanicô et fretô Maereà, At septentrionales eius fines sunt incogniti, neque hactenus ab hac parte perlustrati. Multae illius partes subsunt Regi Hispaniae, uti Peruvia, Nova Hispania, et aliae regiones. Quaedam autem versus oram maritimam parent Francis, Anglis, Batavis, Lusitanis, atque Suecis. Ibi incolae cultiores redditi sunt postEuropaeorum adventum. Sed qui mediterranea incolunt loca, mores patrios adhuc retinent. Dividitur autem in Septentrionalem et Meridionalenr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.